monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 65
In coena enim passionis meae corpus et sanguinem meum vobis ad manducandum et ad bibendum dedi: quatenus et vos nunc in altari idem in memoria mea faciatis. Unde etiam in apertione veritatis dico vobis qui me fideliter subsecuti estis: Non bibam amodo hoc poculum angustiae in gravedine illa, quam nunc de Iudaeis patior, usque in diem illum cum de morte resurgens, morte prostrata diem salvationis afferam, ubi idem poculum redemptionis vestrae bibam vobiscum qui mei estis, novitatem exsultationis vobis ostendens; quia perditio veteris criminis abiicietur, aperto vobis regno illo: quod Pater meus diligentibus se praeparavit. Quid hoc? Quoniam morte mea quam in cruce passus sum salvationem animarum sentietis, cum etiam post resurrectionem meam, in ascensione mea Spiritum paracletum accipientes, novitatem novae doctrinae suscipietis: ita et propter nomen meum multas tribulationes sustinebitis, quas et ego vobiscum sustinebo; non quod amodo ullas miserias corporaliter patiar ut prius, cum in mundo corporaliter essem, passus sum; sed quia vos eas nomine meo sustinetis, ubi et ego illas vobiscum sustineo; quoniam vos in me estis et ego in vobis.